- PIOR
- PIORMonachus insignis, cum de domo patris ad philosophiam conversionis exiret, promisit denuo, nullum se propinquorum fore visurum. Post 50. vero annos, cum soror eius ipsum videre vellet, non cessabat donec eum in spiceret: quam dum Episcopus loci iam grandaevam propterea videret affligi, scripsit praesulibus eremi, ut Piorem mitterent. Ille autem oboediens, et quendam assumens, venit ad patriam. Cumque ad ianuam domûs suae accessisset, adventum que suum nunciâsset, veniente germanâ, clausis oculis dixit: Ecce ego sum Ptor, quantum vis, ôsoror, aspectu satiare. Tum illa, gratiis actis, Deum laudavit. At ille, oratione factâ, rediit in eremum. Is vero ambulans comedebat; cur autem id faceret, a quodam interrogatus, ita respondit: Non, inquit, volo veluti necessariô uti cibô, sed tamquam extraneum aliquid agere.Pro qua re ab alio rogatus, ait; Ne dum comedo, anima voluptatem sentiat corporalem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.